Jump to content

The Casual Vacancy

E Vicipaedia

The Casual Vacancy ("Fortuita vacuitas") est prima mythistoria a Ioanna Rowling post seriem de Harrio Pottero scripta et adultis destinata. Die 27 Septembris 2012 provulgata est.

In Pagford, tranquillo et suburbano vico Angliae occidentalis qui cum vico natali auctricis similitudines certas praebet, consiliarius parocchialis a cunctis amatus Barry Fairbrother ex aneurysmate cerebri subito moritur. Ideo sede in consilio vacante comitia habentur. E quibus comitiis simultates et dissensiones quae incolas huius loci dividunt in lucem acerbam prodeunt et I.K. Rowling mores provinciales depingere instituit. Nam Barry suburbio municipali "Camporum" (The Fields) ortus, ubi habitant familiae pauperes et omni generi difficultatum obnoxiae (saepe e subsidiis publicis vivunt), per scholam parochialem usque ad universitatem studiorum cursum pertulerat ideoque praesentiam Camporum in vico ardenter defendere solebat. Contra multi veteres incolae, ducente Howardo Mollisson, e finibus parochiae istud suburbium sociale, quod prope quidem limitem sed intra fines Pagfordenses commune Yarvil in fundo a viro privato empto aedificarat, exterminare et urbi proximae Yarvil reddere cupiunt ne pueri e suburbio scholam Pagfordiensem frequentare pergerent sed Yarvil irent. Existimabant enim pueros in hoc suburbio narcomania, alcoholismo, prostitutione, sexuali abusu, violentia intrafamiliari et omni genere delictorum infestato vitam agentes discipulos difficiles et perturbatores manifestos fieri (e quibus insignis est familia Weedon, in primis Krystal Weedon, sedecim annos nata puella, et eius mater Terri heroino addicta). Omnium istorum hominum, sive Campis faventium sive adversarum partium, flagitia, mendacia, amores simultatesque patefiunt cum nonnulli adulescentes cum parentibus confligentes interretialem situm parochiae piratice introeunt atque anonymas delationes divulgant, a "phasmate" consiliarii Barry Fairbrother signatas. Etenim difficultates adulescentium magnam partem huius mythistoriae efficiunt.

An placuerit

[recensere | fontem recensere]

Criticis plerisque haec mythistoria non ita placuit ut Harrius Potter[1][2]. Nihilominus series televisifica e libro nata est[3] (2015) et liber praemio Goodreads Choice Awards in categoria operum fictitiorum honoratus est. Simul primum locum in Amazoniis exemplarium venditorum fastis obtinuit.

Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!